Canticum Canticorum*

Caput 4: 1

quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad
(* Traductions européennes)

Glose

Quam pulchra es.Cum sponsa de gentibus conversa jam tantae sit perfectionis, ut Judaeis versa vice praedicet et sponsum laudet: ipsa quoque dignam laudis recompensationem a sponso recipit. Haec descriptio pro Ecclesiae multiplicitate extenditur.Pulchraactione, quia sicut virgula fumi per desertum ascendit, pulchra praedicatione, quia ad suum consortium proximas attrahit.Oculi.Id est, sensus tui contemplatione spiritualium rerum sunt excellentes et reverendi. Per partes intendit laudare.Absque.Magna est gloria aperti operis, sed longe incomparabiliter aeterna retributio, quae videri non potest.Capilli tui.Ut facilius cuncta liquescant, breviter singula percurramus.Capilli,sunt spontanei pauperes.Genae,summi praelati.Dentesvero genarum, alii inferiores praelati.Labia,sermocinatores.Capilli tui.Si inoculisacumen spiritualium sensuum accipitur, incapillispotest notari pluralitas cogitationum, quae omnes ad unum finem coelestis boni tendunt. Unde capreis aequantur, quae animalia munda sunt, et ardua rupium quaerunt gratia pastus.Quae ascenderunt.Unam de naturis capreae ponit, ut sic de aliis intelligatur, et illam magis virtutem praedicat qua auditores magis indigere perspicit.Quae ascenderunt.De illo, qui est testimonium se imitantibus, sicut ipse promisit: Quime confessus fuerit coram hominibus,etc.Luc. 12.